monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1 > ad Romanos, 13 > sectio 27 > sectio 2 > sectio 17 > bavPal.lat.1554.178 > B
Hrabanus Maurus, Martyrologium, PROLOGUS AD RATLEICUM ABBATEM SELEGINSTADIENSEM. <<<     >>> IANUARIUS.

csg458.6  CARMEN NUNCUPATORIUM. AD GRIMOLDUM ARCHICAPELLANUM. MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN

1 Dulcissimo fratri ac reverentissimo abbati GRIMOLDO RABANUS, vilissimus servorum Dei servus, in Christo salutem.
2 Hunc ergo ex scriptis confeci rite libellum
3 Sanctorum Patrum, frater amate, tibi.
4 Ut quorum celebras festa, tu noveris actus,
5 Et finem vitae, quo hinc abiere polum.
6 csg458.7 Sicque bene ipsorum meritis precibusque iuvatus,
7 Ad coeli regnum laetus et ipse migres.
8 Quo Deus aeternus, hominum fortissimus auctor,
9 Cum sanctis temet collocet atque beet.
10 Vive meae vires, lassarumque anchora rerum,
11 Naufragio et littus tutaque terra meo.
12 Solus honor nobis, urbs tu fidissima semper,
13 Curisque afflicto tuta quies animo.
14 Sintque licet montes inter cum fluctibus arva,
15 Mens tecum est, nulla quae cohibetur humo.
16 csg458.8 Te mea mens sequitur, sequitur quoque carmen amoris,
17 Exoptans animo prospera cuncta tuo.
18 Qui mihi te notum dedit et concessit amicum,
19 Conservet sanum Christus ubique mihi.
20 Ante solum terrae, coelique volabile cyclum
21 Praetereant, vester quam quoque cesset amor.
22 Hocque, Pater, monui, moneo te iterumque mo nebo,
23 Sis memor ipse mei, sicut et ipse tui.
24 Ut Deus in terris quos hic coniunxit amicos,
25 Gaudentes pariter iungat in arce poli.



Hrabanus Maurus, Martyrologium, PROLOGUS AD RATLEICUM ABBATEM SELEGINSTADIENSEM. <<<     >>> IANUARIUS.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1 > ad Romanos, 13 > sectio 27 > sectio 2 > sectio 17 > bavPal.lat.1554.178 > B

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik